1 Timothy 5

Ne, indigne ferens se a minore correctum, magis exasperetur quam proficiat. Ut videntes se amoris causa commoneri, facilius se corrigant. In alloquio juvencularum recte juvenis de castitate admonetur. Hoc est, quae omnium suorum auxilio destitutae sunt, et quae manibus laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus, oratio. Parentes sunt iidem, qui superius filii et nepotes. Unde et in mundana lege parens parenti jubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, et alios pari lege nutrimus. Videns ex nulla parte se habere suffragium, toto animo est devota Deo, de quo solo sperat auxilium vitae et salutis Genus est imposturae honorem viduae habere velle, et non obsequi Deo et aliud agere, aliud profiteri, cum profiteatur religionem . Cura impendenda parentibus, ut Jesus matrem Joanni commendavit. . AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus haec invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli praesuli Ecclesiae ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii praemium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis. Id est, vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas Ecclesiae alimoniis sustentandas suscipias. AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10. In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quae retro aspexit. Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiae damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quae a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiae sequantur, sive non. . Ab excellenti illo vidualis vel castitatis virginalis proposito in posteriora respiciendo ceciderunt et interierunt. . De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam praecipe de presbyteris, ut presbyteri, qui bene praesunt vita et doctrina, digni habeantur. . etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum. etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est. Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave. . etc. Quia castitatem admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet, quam ipse inierat. etc. Quia dixerat sine praejudicio nihil faciendum, determinat ubi praejudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quaedam sunt manifesta, quae non oportet examinari, ita quaedam sunt occulta, de quibus sine praeexaminatione non potest fieri praejudicium. Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, haec praecedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium. Sicut quae occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: illa Dei judicio relinquantur. .
Copyright information for VulgGlossa